omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem
sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen
nescit homo utrum amore an odio dignus sit
sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque
eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti
victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator
ut periurus ita et ille qui verum deierat
hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem
cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur
malitia et contemptu in vita sua et post haec ad inferos
deducentur
nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam
melior est canis vivens leone mortuo
viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil
noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni
tradita est memoria eorum
amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent
partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur
vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum
gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua
omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite
tuo non deficiat
perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae
instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore
vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod
laboras sub sole
quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia
nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud
inferos quo tu properas
verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec
fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec
artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus
nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et
sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore
malo cum eis extemplo supervenerit
hanc quoque vidi sub sole sapientiam et probavi maximam
civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex
magnus et vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et
perfecta est obsidio
inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per
sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis
illius pauperis
et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo
ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt
audita
verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor
principis inter stultos
melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno
peccaverit multa bona perdet